TORMENTUM

TORMENTUM
I.
TORMENTUM
apud Appuleium, Capilius ipse -- vides quam non sit amoenus ac delicatus, horrore impexus atque impeditus, stuppeo tormento assimilis: funis est, protensus ac tortus, a torqueo, quod apposite de funibus dicitur. Propert. l. 4. Eleg. 3. 21.
Dignior obliquô funem qui torqueat ocnô.
Quô sensu tormenta e mulierum crinibus facta, vidimus supra. Inde vox translata ad funem tensum ac tortum, ut in Ergatarum suculis et aliis huiuscemodi, denotandum, qua de re vide Ios. Scaligerum in Priap. Sicque dein ad quodvis cruciatus genus, quô excarnificantur homines, vel ad veritatem eruendam, vel ad scelera expianda, transiit. Et quidem de priori notione, pleni sunt citimae aetatis Iurisconsultoreum libri: Apud Veteres obscuriora rei vestigia. Hebraei certe, quibus et Lex Forensis divinitus data, testibus omnia peragebant, qui si deessent, aut faverent reo, absolvebatur, is, sin minus, damnabatur. Quo in negotio quantâ accuratione ac diligentiâ usi sint in illa gente Iudices, attigimus superius ubi de Exsecutione Sententiae Capitalis. Idem, ut inhumanum, Francis passim obiciunt Scriptores Angli, inprimis Io. Fortescutus, de laudibus LL. Angliae, c. 22. Sed et apud veteres Romanos viguisse morem, Auctor docet ad Herennium, Maiores nostros dicemus, veri invemendi causa, cruciatibus ac tormentis voluisse quaeri et summô dolore hominis cogi, ut quidquid sciant, dicant. Idem apud Persas obtinuisse, habes apud Curtium, l. 4. c. 10. et Epiphanium, contra Haer. c. de Manichaeis. Macedones item passimapud eundem Curtium. E quo et illud discas, non confessioni solum extorquendae tormenta ad hibita a Macedonibus, sed et post confessionem damnationemque, sollennem hunc supplicii prodromum fuisse. Unde Hermolaum et complices, damnatos hominibus, qui ex eadem cohorte erat, tradi iussit Alexander. Illi — excruciatos necaverunt. Callisihenes quoque tortus interiit, apud eum, l. 8. c. 8. Vide quoque l. 6. c. ult. ubi de Philota. Crudelitas nempe illa maxima in usu fuit apud Veteres etiam Romanos, quorum proin Scriptores frequenter illud, excruciatum necare, in ore habent. Liv. l. 25. c. 23. Necati omnes excruciati sunt. Sueton. Aug. c. 14. discruciatum necare. Cicer. pro L. Manil. c. 5. alia addit, augendae indignitati: Legatum populi Romani Consularem vinculis ac verberibus, atque omni suppliciô excruciatum, necavit. Graecos quoque alios, apud quos est ςτρωβλωθεντα aut βασανιςθέντα ἀποθανεῖν, tortum mori, ut Plut. Phocione c. 47. Zonaras αἰκισάυνυον ὐποκτείνειν, prius excruciatum interficere, ait, ubi de Hannibale et captivis Romanis ei sermo est. Vide Freinsheim. Not. ad Curtium l. 8. c. 8. et hic passim, inprimis supra ubi de Crucis supplicio: Non tamen omnes reos sic necatos, sed quosdam statim interfectos, ex Curtio discimus eodem l. 9. c. 7. ubi diserte duo haec mortis genera distinguuntur, Coeterum Boxum protinus placuit interfici: Biconem etiam per cruciatum necari; ubi Notas vide, at plura supra in Quaestio. it. Stimulus: nec non in Legib. Alfonsinis part. 7. tit. 30. et apud Mich. del Molino in Repertorio Foror. Arag. voce Tortura. Posteriorem vero vocis significatum quod attinet, congessit multa de Tormentorum Veter. diritate, Caspar. Barthius Animadv. ad Statium passim, inprimis Tom. II. p. 1168. et III. p. 277. et seqq. Gallonius vero peculiarem tractatum edidit, de Martyrum Cruciatibus. Vide quoque hîc passim. Ordinem apud Graecos torturae, hunc exhibet Aristophanes Ranis,
Καὶ τῶς βασανίζω; πάντα τρόπον. Ε᾿ν κλίμακι
Δήσας, κρεμάσας, ὑςτριχίδι μαςτιγῶν, δέρων,
Στρεβλῶν, ἐπὶ δὲ τὰς ῥινας ὄζος ἰγχέων,
Πλίνθους ἐπιτιθεὶς, πάντα τ᾿ ἄλλα, πλην` πράσῳ
Μὴ τύπτε τούτῳ, μὴ δὲ γηθείῳ νέῳ.
Et quomodo torquebo? omni modô. In scala
Vinciens, suspendens, flagello percutiens, excorians,
Crucians, naribus acutum insundens,
Lateres imponens etc.
Ad quem locum Scholiastas vide: uti de tormentis LXXX. quae Mithriacis sacris initiandi superare tenebantur supra voce Mithra. Tandem ad machinas bellicas, maiores inprimis, quas Canones Galli vocant, forte quod cannarum referant formam, significandas, vox adhibita: quas utinam cum Auctore suo ignoraremus. Inventi certe diritatem mox agnovêre Florentini, qui, bellô contra Veneros cum Butrium cepissent, omnibus Tormentorum Magistris, ne amplius exercere artem possent, manus dextras praeciderunt, et suâ cuiusque collo appensâ eos dimiserunt A. C. 1488. Sed parum ista severitas profuit. Illi namque, quibus stipendium cum vacatione omnium munerum Patres tribuerant, prompte manibus ferreis fabrefactis, se ad artem redituros suasque iniurias vindicaturos, fidem Senatui Veneto fecerunt, teste Bembô, Hist. Venet. l. 4. De cuiusmodi Tormentorum cum Armis Verer. comparatione diximus aliquid supra, in voce Bombarda. Vide quoque ubi de Pyrio pulvere, it. machinae militaris illo genere, quod Onagrum dixêre, et infra voce Zarabotana.
II.
TORMENTUM
vulgo TORMENTE, fluv. Galliae, in Vice comitatu Torinnensi. Hadr. Vales. voce Torinna.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Tormentum — (lat., Mehrzahl Tormenta), 1) Marterwerkzeug, Folter, so T. aquae, T. bambergense, s.u. Tortur. Daher Tormentiren, martern, plagen. 2) Das schwere Wurfgeschütz der Römer bei Belagerungen, s.u. Festungskrieg S. 228 f.; 3) so v.w. Tormina …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tormentum — Tormentum, soviel wie Katapult, s. Kriegsmaschinen, S. 671 …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • tormentum — /tör menˈtəm/ (historical) noun (pl tormentˈa or tormentˈums) a Roman machine for hurling missiles ORIGIN: L, from torquēre to twist …   Useful english dictionary

  • Tormentum — Tor|men|tum das; s, ...ta <aus gleichbed. lat. tormentum>: 1. (veraltet) Folter, Marterwerkzeug. 2. altröm. Schleudergeschütz für große Geschosse …   Das große Fremdwörterbuch

  • Tormentum — Pineredskab …   Danske encyklopædi

  • tormentum —   n. (pl. ta) ancient catapult like war machine …   Dictionary of difficult words

  • Sibillorum tormentum — Sibillorum tormentum, die Fingerpresse, s.u. Tortur …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tiberiānum tormentum — (lat., Tiberische Qual), so v.w. Heftige Kolik, weil Tiberius mit zuerst daran litt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Эвтитон — Современная реконструкция катапульты Катапульта (греч. καταπέλτης, лат. tormentum, catapultarum[1]) греческий термин, которым обозначается любая метательная машина. Древнеримские авторы называли катапульты «tormentum», от слова скручивать, то… …   Википедия

  • tourment — [ turmɑ̃ ] n. m. • XIIe; torment fin Xe; lat. tormentum, de torquere « tordre » 1 ♦ Vx Supplice, torture. Le tourment de la question. 2 ♦ (XIIe) Littér …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”